VIALES Dii

VIALES Dii
VIALES Dii
memorantur Servio, ad l. 3. Aen. v. 168. Labeo in libris, qui appellantur de Diis, quibus origo animalis est, in quibus, ait esse quaedam sacra, quibus ammae humanae vertantur in Deos, qui appellantur animales, quod de animis fiant. Hi autem sunt Dii Penates et Viales. Ubi Dii Penates et Viales, non alii quam Lares: quos Viales Plautus quoque appellat, Mercatore, Actu 5. Sc. 2. v. 24. Nempe, quia compitorum et viarum etiam Praesides habebantur, uti docet Arnob. l. 3. Unde quod Dii domestici essent, et privatas aedes tuerentur, Laribus privatim quottidie siebat: Sed quia in familiarum salute Salus consisteret publica, eo et die 4. Non. Febr. legimus, in compitis (unde Compitalibus nomen) iisdem publicum fieri sacrificium porcâ, velut hostiâ lustrali, consuevisse. Propert. l. 4. El. 1. v. 23.
Parva saginati lustrabant compita porci.
Quem utrumque cultum iunxit, et illum domesticum in foco, et istum compitalitium, M. Cato, de Re R. c. 5. ubi de Villici officio: Rem divinam, nisi Compitalibus in compito, aut in foco, ne saciet. Vide Gerh. Io. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 11. Vetus Inscr.
FORTVIIAE. REDUCI.
LARI VIALI.
ROMAE. AETERNAE.
Q. AXIUS. AELIAN.
apud G. Elmenhorst. ad Arnob. l. 3. cui adde Des. Heraldi Animadversiones. Sed et Vialis dictus est Mercurius, viarum Praeses. Graec. Ο῞διος, Vialis, seu Viam monstrans, iuxta Hesychium et Stephanum: It. Ε᾿νόδιος, ducem se viae offerens, pro quo in Aldina Phurnuti est Ε᾿υόδιος, bonum faustumque iter praestans. Et Η῾γεμόνιος, Dux utae, apud eundem Phurnutum. Quod ad Solem, ad quem quatuor Planetarum marium cultum Vossius reducit, eleganter idem refert: Quippe de die viam monstrat lux Solaris, quemadmodum noctu Lunaris: ut omne hoc de viarum praefecturis ad Solem Lunamque pertineat; quod et Augustinus indicat, de Civ. Dei, l. 7. c. 16. Et hinc est, quod Communis Deus Mercurius vocatus est, quod, cum quis in via reperisset aliquid, praefari solebat, Communi Mercurio; quia is, ut qui in viis versaretur, rei inventae credebatur conscius, ut aitIodocus Velareus, Interpres Phurnuti de Nat. Deor. Eidem quoque in compitis civitatum statuae erectae, Hermae vocatae, de quibus supra dictum: quemadmodum de Lapidum congerie, in viis, eius in honorem aggesta, in voce Mercurius, et de Vialibus Sortibus supra, ubi de Sotibus. Vide et Thom. Dempster. ad Rosin. l. 2. c. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • DII — ingenii ab Unius notitia exerrantis figmentum, tot fuêre apud Gentiles, quot deprehendêrunt vel usui suo, vel terrori, vel admirationi apta instrumenta; omisso Eo, qui solus horum Auctor, naturâ suâ invisibilis, per visibilia haec sua opera ipsis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANIMALES Dii — quinam Veterib. dicti sint, ex praecedentibus facile liquet. Nam, si exceperis τοὺς τὴν μονα γίαν σεβοντας, puta qui solum Israelis Deum colerent, coeteri vel adorabant Naturales Deos; vel Animales non naturales; vel in unum conflabant cultum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MERCURIUS — I. MERCURIUS Iovis et Maiae fil. Graecis Hermes ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν. h. e. ab interpretando dictus. Voss. vero Ἑρμῆς vult esse ab Gap desc: Hebrew i. e. sermo, eloquium. Erat enim nuntius Deorum, unde Heratio in Odis l. 1. Od. 10. Superis Deorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COMPITALITII Ludi — ante Urbem designatam, a vicorum compitis, in quibus agitabant agrestes, et facti et dicti: Intermissi dein ad Servium usque Regem, ac per vicorum Magistros instanrati in Larium honorem: quemadmodum a L. Pisone iterum curarum est. ut per eosdem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Römische Mythologie — Römische Mythologie. Die Religion der alten Römer war nicht zu allen Zeiten dieselbe. In den ältesten Zeiten war sie sehr einfach; für die wenigen Götter, welche man durch einfache Symbole bezeichnete, gab es weder Bilder noch Tempel. Janus war… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ДРЕВНИЙ РИМ — Римский форум Римский форум античная цивилизация в Италии и Средиземноморье с центром в Риме. Основу ее составила городская община (лат. civitas) Рима, постепенно распространившая свою власть, а затем и свое право на все Средиземноморье. Будучи… …   Православная энциклопедия

  • ANIMA — corpori nubens, antistitem Lunam, eo excedens Proserpinam habere credita est Porpbyrio. Eandem, a corpore solutam, triplici elementô expurgari, staruerunt Gentilium Theologi, quâ de re vide infra, in voce Vannus. Quod vero eam immortalem esse… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Lares (mythologie) — Pour les articles homonymes, voir Lares. Lare de bronze du Ie siècle (M.A.N., Madrid) …   Wikipédia en Français

  • Lares (mitología) — Para otros usos de este término, véase Lares (desambiguación). Lar de bronce del siglo I (M. A. N., Madrid). Los lares eran divinidades romanas hijos de la náyade Lara y el …   Wikipedia Español

  • VICUS — I. VICUS locus in Lotharingia, prope Marsallum et Medium Vicum Moyenvy, salinis suis nobilis: vulgo Vy, alias Vic. Ad Saliam Seille fluv. Hîc castrum fuit Ducis, a Stephano Mettensi Episcopo dirutum. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide supra in voce… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”